A LATIN BIBLIA ÉS LITURGIKUS SZÖVEGEK
l) Liturgikus költészet 3: Szekvenciák, középkori rímes vers
TEMATIKA
Lectio Isaiae prophetae (Is 62,1–4)
Haec dicit Dominus. Propter Sion non tacebo : et propter Ierusalem non quiescam : donec egrediatur, ut splendor, iustus eius : et salvator eius, ut lampas, accendatur. Et videbunt gentes iustum tuum : et cuncti reges inclitum tuum. Et vocabitur tibi nomen novum : quod os Domini nominavit. Et eris corona gloriae in manu Domini : et diadema regium in manu Dei tui. Non vocaberis ultra derelicta : et terra tua non vocabitur amplius desolata : sed vocaberis voluntas mea in ea : et terra tua inhabitabitur : quia complacuit Domino in te.
Lectio Isaiae prophetae (Is 60,1–6)
Surge, illuminare, Ierusalem : quia venit lumen tuum : et gloria Domini super te orta est. Quia, ecce, tenebrae operient terram : et caligo populos. Super te autem orietur Dominus : et gloria eius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo : et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos : et vide. Omnes isti congregati sunt : venerunt tibi. Filii tui delonge venient : et filiae tuae de latere surgent. Tunc videbis et afflues : et mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris : fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te : dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient : aurum et tus deferentes : et laudem Domino annuntiantes.
Lectio Isaiae prophetae (Is 62,11; 63,1–7)
Haec dicit Dominus Deus. Dicite filiae Sion : ecce, Salvator tuus venit : et merces eius cum eo : et opus illius coram illo. Quis est iste, qui venit de Edom : tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua gradiens : in multitudine fortitudinis suae. Ego, qui loquor iustitiam : et propugnator sum, ad salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum : et vestimenta tua, sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus : et de gentibus non est vir mecum. Calcavi eos in furore meo : et conculcavi eos in ira mea. Et aspersus est sanguis super vestimenta mea : et omnia indumenta mea coinquinavi. Dies enim ultionis in corde meo : annus retributionis meae venit. Circumspexi, et non erat auxiliator. Quaesivi, et non erat, qui adiuvaret. Et salvabit mihi brachium meum : et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo : et inebriavi eos in indignatione mea : et detraxi in terram virtutem eorum. Miserationum Domini recordabor. Laudem Domini annuntiavi super omnia, quae reddidit nobis Dominus, Deus noster.
Lectio Isaiae prophetae (Is 53,1–11.12)
In diebus illis. Dixit Isaias. Domine, quis credidit auditui nostro : et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendit, sicut virgultum, coram eo : et sicut radix de terra sitienti : et non est species ei : neque decor. Et vidimus eum, et non erat aspectus : et desideravimus eum, despectum : et novissimum virorum : virum dolorum : et scientem infirmitatem. Et, quasi absconditus, vultus eius : et despectus : unde nec reputavimus eum. Vere languores nostros ipse tulit : et dolores nostros ipse portavit. Et nos putavimus eum, quasi leprosum : et percussum a Deo : et humiliatum. Ipse autem vulneratus est : propter iniquitates nostras : attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum : et livore eius sanati sumus. Omnes nos, quasi oves, erravimus : unusquisque in viam suam declinavit : et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse voluit : et non aperuit os suum. Sicut ovis, ad occisionem ducetur : et, quasi agnus, coram tondente se obmutescet : et non aperuit os suum. De angustia et de iudicio sublatus est : generationem eius quis enarrabit? Quia abscisus est de terra viventium. Propter scelus populi mei percussi eum : et dabit impios pro sepultura : et divitem pro morte sua : eo quod iniquitatem non fecerit : neque dolus fuerit in ore eius. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam : videbit semen longaevum : et voluntas Domini in manu eius dirigetur : pro eo quod tradidit in mortem animam suam : et cum sceleratis reputatus est. Et ipse peccata multorum tulit : et pro transgressoribus oravit, ut non perirent. Dicit Dominus omnipotens.
Psalmus 1.
Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, † et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit; Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte; Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo; Et fólium eius non défluet, * et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. Non sic ímpii, non sic, * sed tamquam pulvis, quem próiicit ventus a fácie terræ. Ideo non resúrgent ímpii in iudício * neque peccatóres in concílio iustórum; Quóniam novit Dóminus viam iustórum, * et iter impiórum períbit.
Psalmus 21.
Deus, Deus meus, réspice in me! † Quare me dereliquísti? * Longe a salúte mea verba delictórum meórum. Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies, * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. Tu autem in sancto hábitas, * laus Israel. In te speravérunt patres nostri, * speravérunt, et liberásti eos. Ad te clamavérunt et salvi facti sunt, * in te speravérunt et non sunt confúsi. Ego autem sum vermis et non homo, * oppróbrium hóminum et abiéctio plebis. Omnes vidéntes me derisérunt me, * locúti sunt lábiis et movérunt caput: Sperávit in Dómino, erípiat eum, * salvum fáciat eum, quóniam vult eum! Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre, * spes mea ab ubéribus matris meæ; In te proiéctus sum ex útero, † de ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me; Quóniam tribulátio próxima est, * quóniam non est, qui ádiuvet! Circumdedérunt me vítuli multi, * tauri pingues obsedérunt me. Aperuérunt super me os suum * sicut leo rápiens et rúgiens. Sicut aqua effúsus sum, * et dispérsa sunt ómnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea, † et lingua mea adhǽsit fáucibus meis, * et in púlverem mortis deduxísti me; Quóniam circumdedérunt me canes multi, * concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos, * dinumeravérunt ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me, † divisérunt sibi vestiménta mea, * et super vestem meam misérunt sortem. Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me, * ad defensiónem meam cónspice! Erue a frámea, Deus, ánimam meam, * et de manu canis únicam meam! Salva me ex ore leónis, * et a córnibus unicórnium humilitátem meam! Narrábo nomen tuum frátribus meis, * in médio ecclésiæ laudábo te. Qui timétis Dóminum, laudáte eum, * univérsum semen Iacob, glorificáte eum! Tímeat eum omne semen Israel, * quóniam non sprevit neque despéxit deprecatiónem páuperis. Nec avértit fáciem suam a me, * et cum clamárem ad eum, exaudívit me. Apud te laus mea in ecclésia magna, * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. Edent páuperes et saturabúntur, † et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum, * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ. Et adorábunt in conspéctu eius * univérsæ famíliæ géntium; Quóniam Dómini est regnum, * et ipse dominábitur géntium. Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ, * in conspéctu eius cadent omnes, qui descéndunt in terram; Et ánima mea illi vivet, * et semen meum sérviet ipsi. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra, † et annuntiábunt cæli iustítiam eius pópulo, qui nascétur, * quem fecit Dóminus.
Psalmus 67.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie eius! Sicut déficit fumus, defíciant, * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei; Et iusti epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei, * et delecténtur in lætítia! Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius, † iter fácite ei, qui ascéndit super occásum, * Dóminus nomen illi! Exsultáte in conspéctu eius, * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum! Deus in loco sancto suo, * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo; Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos, qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris. Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto; Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israel. Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ, * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam. Animália tua habitábunt in ea, * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Dóminus dabit verbum evangelizántibus * virtúte multa. Rex virtútum dilécti dilécti * et speciéi domus divídere spólia. Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri. Dum discérnit cæléstis reges super eam, † nive dealbabúntur in Selmon, * mons Dei, mons pinguis. Mons coagulátus, mons pinguis, * ut quid suspicámini montes coagulátos? Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo, * étenim Dóminus habitábit in finem. Currus Dei decem mílibus múltiplex, mília lætántium, * Dóminus in eis in Sina in sancto. Ascendísti in altum, cepísti captivitátem, * accepísti dona in homínibus; Etenim non credéntes * inhabitáre Dóminum Deum. Benedíctus Dóminus die cotídie, * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum. Deus noster, Deus salvos faciéndi, * et Dómini Dómini éxitus mortis. Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis. Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris; Ut intingátur pes tuus in sánguine, * lingua canum tuórum ex inimícis ab ipso. Vidérunt ingréssus tuos, Deus, * ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto. Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus * in médio iuvenculárum tympanistriárum. In ecclésiis benedícite Deo Dómino * de fóntibus Israel. Ibi Béniamin adulescéntulus * in mentis excéssu. Príncipes Iuda duces eórum, * príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. Manda, Deus, virtúti tuæ, * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis; A templo tuo in Ierúsalem! * Tibi ófferent reges múnera. Increpa feras arúndinis, † congregátio taurórum in vaccis populórum, * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto! Díssipa gentes, quæ bella volunt, † vénient legáti ex Ægýpto, * Æthiópia prævéniet manus eius Deo! Regna terræ, cantáte Deo, * psállite Dómino! Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli * ad Oriéntem! Ecce, dabit voci suæ vocem virtútis, † date glóriam Deo super Israel, * magnificéntia eius et virtus eius in núbibus! Mirábilis Deus in sanctis suis, † Deus Israel ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Psalmus 103.
Bénedic, ánima mea, Dómino! * Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter. Confessiónem et decórem induísti, * amíctus lúmine sicut vestiménto; Exténdens cælum sicut pellem, * qui tegis aquis superióra eius; Qui ponis nubem ascénsum tuum, * qui ámbulas super pennas ventórum; Qui facis ángelos tuos spíritus, * et minístros tuos ignem uréntem; Qui fundásti terram super stabilitátem suam, * non inclinábitur in sǽculum sǽculi. Abýssus sicut vestiméntum amíctus eius, * super montes stabunt aquæ. Ab increpatióne tua fúgient, * a voce tonítrui tui formidábunt. Ascéndunt montes et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis. Términum posuísti, quem non transgrediéntur, * neque converténtur operíre terram; Qui emíttis fontes in convállibus, * inter médium móntium pertransíbunt aquæ. Potábunt omnes béstiæ agri, * exspectábunt ónagri in siti sua. Super ea vólucres cæli habitábunt, * de médio petrárum dabunt voces. Rigans montes de superióribus suis, * de fructu óperum tuórum satiábitur terra; Prodúcens fenum iuméntis, * et herbam servitúti hóminum; Ut edúcas panem de terra, * et vinum lætíficet cor hóminis; Ut exhílaret fáciem in óleo, * et panis cor hóminis confírmet. Saturabúntur ligna campi et cedri Líbani, quas plantávit, * illic pásseres nidificábunt. Heródii domus dux est eórum, † montes excélsi cervis, * petra refúgium herináciis. Fecit lunam in témpora, * sol cognóvit occásum suum. Posuísti ténebras, et facta est nox, * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ; Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quærant a Deo escam sibi. Ortus est sol, et congregáti sunt, * et in cubílibus suis collocabúntur. Exíbit homo ad opus suum, * et ad operatiónem suam usque ad vésperum. Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! † Omnia in sapiéntia fecísti, * impléta est terra possessióne tua. Hoc mare magnum et spatiósum mánibus, * illic reptília, quorum non est númerus. Animália pusílla cum magnis, * illic naves pertransíbunt. Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei, * ómnia a te exspéctant, ut des illis escam in témpore. Dante te illis, cólligent, * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte. Averténte autem te fáciem turbabúntur, † áuferes spíritum eórum, et defícient, * et in púlverem suum reverténtur. Emíttes spíritum tuum, et creabúntur * et renovábis fáciem terræ. Sit glória Dómini in sǽculum, * lætábitur Dóminus in opéribus suis; Qui réspicit terram et facit eam trémere, * qui tangit montes, et fúmigant! Cantábo Dómino in vita mea, * psallam Deo meo, quámdiu sum. Iucúndum sit ei elóquium meum, * ego vero delectábor in Dómino! Defíciant peccatóres a terra et iníqui ita, ut non sint, * bénedic, ánima mea, Dómino!
Psalmus 109.
Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis; Donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum! Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * Domináre in médio inimicórum tuórum! Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum, * ex útero ante lucíferum génui te. Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Dóminus a dextris tuis * confrégit in die iræ suæ reges. Iudicábit in natiónibus, implébit ruínas, * conquassábit cápita in terra multórum. De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput.
Secundum Ioannem (J 10,11–16)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercennarius autem et qui non est pastor : cuius non sunt oves propriae : videt lupum venientem : et dimittit oves, et fugit. Et lupus rapit, et dispergit oves. Mercennarius autem fugit : quia mercennarius est : et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus : et cognosco meas : et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater : et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo : quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere : et vocem meam audient. Et fiet unum ovile : et unus pastor.
Secundum Ioannem (J 16,16–22)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Modicum, et iam non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli eius adinvicem. Quid est hoc, quod dicit nobis : modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. Dicebant ergo. Quid est hoc : quod dicit nobis, modicum? Nescimus, quid loquitur. Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare : et dixit eis. De hoc quaeritis inter vos : quia dixi, modicum, et non videbitis me : et iterum modicum, et videbitis me. Amen, amen, dico vobis : quia plorabitis et flebitis vos : mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini : sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Mulier, cum parit, tristitiam habet : quia venit hora eius. Cum autem peperit puerum : iam non meminit pressurae propter gaudium : quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc tristitiam habetis. Iterum autem videbo vos : et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Secundum Ioannem (J 16,5–15)
In illo tempore. Dixit Iesus discipulis suis. Vado ad eum, qui me misit : et nemo ex vobis interroget me, /86r/ quo vadis. Sed, quia haec locutus sum vobis : tristitia implebit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis : ut ego vadam. Si enim non abiero : Paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero : mittam eum ad vos. Et, cum venerit : ille arguet mundum de peccato : et de iustitia : et de iudicio. De peccato quidem : quia non credunt in me. De iustitia vero : quia ad Patrem vado : et iam non videbitis me. De iudicio autem : quia princeps mundi huius iudicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere : sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis : docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semet ipso : sed quaecumque audiet, loquetur : et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit : quia de meo accipiet : et annuntiabit vobis. Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi vobis : quia de meo accipiet : et annuntiabit vobis.
Fratres. Sancti per fidem vicerunt regna : operati sunt iustitiam : adepti sunt repromissiones. Obturaverunt ora leonum : exstinxerunt impetum ignis : effugarunt aciem gladii : convaluerunt de infirmitate : fortes facti sunt in bello. Castra verterunt exterorum : acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt : non suscipientes redemptionem : ut meliorem invenirent re[116v]surrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti : insuper et vincula et carceres. Lapidati
sunt : secti sunt : tentati sunt : in occisione gladii mortui sunt. Circuierunt in melotis : et in pellibus caprinis : egentes : angustiati : afflicti : quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes : in montibus et in speluncis : et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei : probati inventi sunt. In Christo Iesu, Domino nostro.
V
|
T
|
COMMENDATIO ANIMAE
Proficíscere ánima christiána de hoc mundo, in nómine Dei Patris omnipoténtis, qui te creávit. In nómine Iesu Christi Fílii Dei, qui pro te passus est. In nómine Spíritus Sancti, qui in te effúsus est. In nómine angelórum et archangelórum. In nómine thronórum et dominatiónum. In nómine principátum et potestátum. In nómine Chérubin et Séraphin. In nómine patriarchárum et prophetárum. In nómine sanctórum apostolórum. In nómine mártyrum et confessórum. In nómine sanctórum monachórum et eremitárum. In nómine vírginum et ómnium sanctórum et sanctárum Dei, hódie sit in pace locus tuus et habitátio tua in sancta Sion.
Deus miséricors, Deus clemens, Deus, qui secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum peccáta pæniténtium deles, et præteritórum críminum culpas vénia remissiónis evácuas, réspice propítius super hunc fámulum, N., et remissiónem sibi ómnium peccatórum suórum tota cordis confessióne poscéntem deprecátus exáudi. Rénova in eo, piíssime Pater, quicquid terréna fragilitáte corrúptum, vel quicquid diabólica fraude violátum est, et unitáti córporis Ecclésiæ membrum redemptiónis annécte. Miserére, Dómine, gemítuum, miserére lacrimárum eius, et non habéntem fidúciam, nisi in tua misericórdia, ad tua sacraméntum reconciliatiónis admítte. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Comméndo te, omnipoténti Deo, caríssime frater, et ei, cuius es creatúra, commítto, ut cum humanitátis débitum, morte interveniénte, persólveris ad auctórem tuum, qui te de limo terræ formáverat, revertáris. Egrediénti ítaque ánimæ tuæ de córpore spléndidus angelórum cœtus occúrrat. Iudex apostolórum tibi senátus occúrrat. Candidatórum tibi mártyrum triumphátor exércitus óbviet, liliáta rutilántium te confessórum turma circúmdet. Iubilántium chorus te vírginum excípiat, et beátæ quiétis in sinu patriarchárum te compléxus astríngat. Mitis atque festínus Christi Iesu conspéctus appáreat, qui te inter assisténtes sibi iúgiter interésse decérnat. Ignóres omne, quod horret in ténebris, quod stridet in flammis, quod crúciat in torméntis. Cedat tibi detérrimus Sátanas cum satellítibus suis in advéntu tuo, te comitántibus ángelis, contreméscat atque in ætérnæ noctis chaos immáne defúgiat. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, et fúgiant a fácie eius, qui odérunt eum. Sicut déficit fumus, defíciant, sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei, et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei. Confundántur ígitur et erubéscant Tartáreæ legiónes, et ministri Satánæ iter tuum impedíre non áudeant. Líberet te a cruciátu Christus, qui pro te crucifíxus est. Líberet te a morte Christus, qui pro te mori dignátus est. Constítuat te Fílius Dei vivi intra Paradísi sui semper amœna viréntia, et inter oves suas te verus ille pastor agnóscat. Ille ab ómnibus peccátis tuis te absólvat, atque ad déxteram suam in electórum suórum sorte te constítuat. Redemptórem tuum fácie ad fáciem vídeas, et semper assístens, maniféstam beátis óculis aspícias veritátem. Constitútus inter ágmina beatórum, contemplatiónis divíne dulcédine potiáris in sǽcula sæculórum. Amen.
ORDO AD BENEDICENDUM REGEM
LITURGIKUS KÖLTÉSZET 1. (SZENT AMBRUS)
Æterne rerum conditor
noctem diemque qui regis
et temporum das tempora
ut alleves fastidium
Præco diei iam sonat
noctis profundæ pervigil
nocturna lux viantibus
a nocte noctem segregans
Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine
hoc omnis errorum chorus
viam nocendi deserit
Hoc nauta vires colligit
pontique mitescunt freta
hoc ipsa petra ecclesiæ
canente culpam diluit
Surgamus ergo strenue
gallus iacentes excitat
et somnolentos increpat
gallus negantes arguit
Gallo canente spes redit
ægris salus refunditur
mucro latronis conditur
fides lapsis revertitur
Iesu labentes respice
et nos videndo corrige
si respicis lapsi cadunt
fletuque culpa solvitur
Tu lux refulge sensibus
mentisque somnum discute
te nostra vox primum sonet
et ore psallamus tibi
osténde partum Vírginis,
talis decet partus Deum!
sed mýstico spirámine
Verbum Dei factum est caro,
fructúsque ventris flóruit.
claustra pudóris pérmanent,
vexílla virtútum micant,
versátur in templo Deus;
pudóris aula régia,
géminæ gigas substántiæ,
álacris ut currat viam.
regréssus eius ad Patrem,
excúrsus usque ad ínferos,
recúrsus ad sedem Dei.
carnis trophǽo accíngere,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
luménque nox spirat suum,
quod nulla nox intérpolet,
fidéque iugi lúceat!
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et Sancto Spíritu
in sempitérna sǽcula!
PAULUS DIACONUS
mira gestórum fámuli tuórum,
solve pollúti lábii reátum,
sancte Ioánnes!
Núntius celso véniens Olýmpo,
te patri magnum fore nascitúrum,
nomen et vitæ sériem geréndæ
órdine promit.
pérdidit promptæ módulos loquélæ,
sed reformásti, génitus, perémptæ
órgana vocis.
sénseras regem, thálamo manéntem,
hinc parens nati méritis utérque
ábdita pandit.
cívium turmas fúgiens, petísti,
ne levi saltem maculáre vitam
fámine posses.
ártubus sacris, trophǽum bidéntis,
cui latex haustum sociáta pastum
mella locústis.
corde præságo iubar ad futúrum,
tu quidem mundi scelus auferéntem
índice pródis.
sánctior quisquam génitus Ioánne,
qui nefas sǽcli méruit lavántem
tíngere lýmphis.
aucta creméntis, duplicáta quosdam,
trina centéno cumuláta fructu
te, sacer, ornant.
péctoris duros lápides repélle,
ásperum planans iter, et refléxos
dírige calles;
méntibus, pulsa livióne, puris
rite dignétur véniens sacrátos
pónere gressus!
Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex, paritérque trine,
súpplices et nos véniam precámur:
Parce redémptis!
PRUDENTIUS
Inventor rutili, dux bone, luminis,
qui certis vicibus tempora dividis,
merso sole chaos ingruit horridum,
lucem redde tuis Christe fidelibus.
Quamvis innumero sidere regiam 5
lunarique polum lampade pinxeris,
incussu silicis lumina nos tamen
monstras saxigeno semine quaerere:
Ne nesciret homo spem sibi luminis
in Christi solido corpore conditam, 10
qui dici stabilem se voluit petram,
nostris igniculis unde genus venit.
Pinguis quos olei rore madentibus
lychnis aut facibus pascimus aridis:
quin et fila favis scirpea floreis 15
presso melle prius conlita fingimus.
Vivax flamma viget, seu cava testula
sucum linteolo suggerit ebrio,
seu pinus piceam fert alimoniam,
seu ceram teretem stuppa calens bibit. 20
Nectar de liquido vertice fervidum
guttatim lacrimis stillat olentibus,
ambustum quoniam vis facit ignea
imbrem de madido flere cacumine.
Splendent ergo tuis muneribus, Pater, 25
flammis mobilibus scilicet atria,
absentemque diem lux agit aemula,
quam nox cum lacero victa fugit peplo.
Sed quis non rapidi luminis arduam
manantemque Deo cernat originem? 30
Moyses nempe Deum spinifera in rubo
vidit conspicuo lumine flammeum.
Felix, qui meruit sentibus in sacris
caelestis solii visere principem,
iussus nexa pedum vincula solvere, 35
ne sanctum involucris pollueret locum.
Hunc ignem populus sanguinis incliti
maiorum meritis tutus et inpotens,
suetus sub dominis vivere barbaris,
iam liber sequitur longa per avia: 40
qua gressum tulerant castraque caerulae
noctis per medium concita moverant,
plebem pervigilem fulgure praevio
ducebat radius sole micantior.
Sed rex Niliaci littoris invido 45
fervens felle iubet praevalidam manum
in bellum rapidis ire cohortibus
ferratasque acies clangere classicum.
Sumunt arma viri seque minacibus
accingunt gladiis, triste canit tuba: 50
hic fidit iaculis, ille volantia
praefigit calamis spicula Gnosiis.
Densetur cuneis turba pedestribus,
currus pars et equos et volucres rotas
conscendunt celeres signaque bellica 55
praetendunt tumidis clara draconibus.
Hic iam servitii nescia pristini
gens Pelusiacis usta vaporibus
tandem purpurei gurgitis hospita
rubris littoribus fessa resederat. 60
Hostis dirus adest cum duce perfido,
infert et validis praelia viribus:
Moyses porro suos in mare praecipit
constans intrepidis tendere gressibus:
praebent rupta locum stagna viantibus 65
riparum in faciem pervia, sistitur
circumstans vitreis unda liquoribus,
dum plebs sub bifido permeat aequore.
Pubes quin etiam decolor asperis
inritata odiis rege sub inpio 70
Hebraeum sitiens fundere sanguinem
audet se pelago credere concavo:
ibant praecipiti turbine percita
fluctus per medios agmina regia,
sed confusa dehinc unda revolvitur 75
in semet revolans gurgite confluo.
Currus tunc et equos telaque naufraga
ipsos et proceres et vaga corpora
nigrorum videas nare satellitum,
arcis iustitium triste tyrannicae. 80
Quae tandem poterit lingua retexere
laudes Christe tuas? qui domitam Pharon
plagis multimodis cedere praesuli
cogis iustitiae vindice dextera.
Qui pontum rapidis aestibus invium 85
persultare vetas, ut refluo in salo
securus pateat te duce transitus,
et mox unda rapax devoret inpios.
Cui ieiuna eremi saxa loquacibus
exundant scatebris, et latices novos 90
fundit scissa silex, quae sitientibus
dat potum populis axe sub igneo.
Instar fellis aqua tristifico in lacu
fit ligni venia mel velut Atticum:
lignum est, quo sapiunt aspera dulcius; 95
uam praefixa cruci spes hominum viget.
Inplet castra cibus tunc quoque ninguidus,
inlabens gelida grandine densius:
his mensas epulis, hac dape construunt,
quam dat sidereo Christus ab aethere. 100
Nec non imbrifero ventus anhelitu
crassa nube leves invehit alites,
quae conflata in humum, cum semel agmina
fluxerunt, reduci non revolant fuga.
Haec olim patribus praemia contulit 105
insignis pietas numinis unici,
cuius subsidio nos quoque vescimur
pascentes dapibus pectora mysticis.
Fessos ille vocat per freta seculi
discissis populum turbinibus regens 110
iactatasque animas mille laboribus
iustorum in patriam scandere praecipit.
Illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus calthaque pinguia
et molles violas et tenues crocos 115
fundit fonticulis uda fugacibus.
Illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum. 120
Felices animae prata per herbida
concentu parili suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis.
Sunt et spiritibus saepe nocentibus 125
paenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acheronticis.
Non sicut tenebras de face fulgida
surgens oceano Lucifer inbuit, 130
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.
Marcent suppliciis tartara mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum populus liber ab ignibus, 135
nec fervent solito flumina sulphure.
Nos festis trahimus per pia gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece
extructoque agimus liba sacrario. 140
Pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.
Credas stelligeram desuper aream 145
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosporeum temo regit iugum,
passim purpureos spargier hesperos.
O res digna, Pater, quam tibi roscidae
noctis principio grex tuus offerat, 150
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.
Tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris,
lumen, quod famulans offero, suscipe, 155
tinctum pacifici chrismatis unguine.
Per Christum genitum, summe Pater, tuum,
in quo visibilis stat tibi gloria,
qui noster Dominus, qui tuus unicus
spirat de patrio corde paraclitum. 160
Per quem splendor, honos, laus, sapientia,
maiestas, bonitas, et pietas tua
regnum continuat numine triplici
texens perpetuis secula seculis.
Hozzászólások
Hozzászólások megtekintése
Kedves Tanár Úr!
Valószínüleg még emlékszel rám. Szükségem lenne a segítségedre latin terén. Először azonban szeretnék beszélni veled legalább telefonon. Kérlek add meg a mobil számod. Isten áldjon és segítsen, szeretettel Krisztusban, Gábor atya
06-20-823-1107
bp.vizafogo@chello.hu
(Ft. Juhász Gábor Tamás, 2009.12.29 13:57)